Revelation of John 20

1Et vidi Angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua. 2Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et satanas, et ligavit eum per annos mille: 3et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni: et post haec oportet illum solvi modico tempore. 4Et vidi sedes, et sederunt super eas, et iudicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Iesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem eius, nec acceperunt characterem eius in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis. 5Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni: Haec est resurrectio prima. 6Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: in his secunda mors non habet potestatem: sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis. 7Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur satanas de carcere suo, et exibit, et seducet Gentes, quae sunt super quattuor angulos terrae, Gog, et Magog, et congregabit eos in proelium, quorum numerus est sicut arena maris. 8Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam. 9Et descendit ignis a Deo de caelo, et devoravit eos: et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia, 10et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. 11Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cuius conspectu fugit terra, et caelum, et locus non est inventus eis. 12Et vidi mortuos magnos, et pusillos stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius Liber apertus est qui est vitae: et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum. 13et dedit mare mortuos, qui in eo erant: et mors, et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant: et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum. 14Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda. 15Et qui non inventus est in Libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.
Copyright information for VulgS